SEARCH
0-9 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z
Prev | Current Page 150 | Next

Turner, Dawson, 1775-1858

"Account of a Tour in Normandy, Volume 2"

Quod Rex primo abnuerat,
dicens non esse dignum, ut filia sua, Imperatrix Augusta, quae semel et
iterum in urbe Romulea, quae caput est mundi, per manus summi Pontificis
Imperiali diademate processerat insignita, in aliquo Monasterio, licet
percelebri et religione et fama, sepeliretur; sed ad civitatem
Rotomagensium, quae metropolis est Normannorum, saltem delata, in
Ecclesia principali, in qua et majores ejus, Rollonem loquor et
Willelmum Longamspatam filium ipsius, qui Neustriam armis subegerunt,
positi sunt, ipsa et poneretur. Qua deliberatione Regis percepta, illi
per nuncium remandavit, animam suam nunquam fore laetam, nisi compos
voluntatis suae in hac duntaxat parte efficeretur.--O femina macte
virtutis et consilii sanioris, paruipendens pompam secularem in corporis
depositione! Noverat enim salubrius esse animabus defunctorum ibi
corpora sua tumulari, ubi frequentius et devotius supplicationes pro
ipsis Deo offeruntur. Victus itaque pater ipsius Augustae pietate et
prudentia filiae, qui ceteros et virtute et pietate vincere solitus erat,
cessit, et voluntatem, et petitionem ipsius de se sepelienda Becci fieri
concessit. Sed volente Deo ut praefixum est, sanitati integerrimae
restituta convaluit."--_Duchesne, Scriptores Normanni_, p.


Pages:
138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 151 152 153 154 155 156 157 158 159 160 161 162
adwokat call china ogrody zimowe programy program magazynowy