852, as follows:--"Henricus Rex rebellibus ultra parcere nolens, pagum
Ebroicensem adiit, et Ebroas cum valida manu impugnare coepit. Sed
oppidanis, qui intrinsecus erant, cum civibus viriliter repugnantibus,
introire nequivit. Erant cum illo Ricardus filius ejus, et Stephanus
Comes nepos ejus, Radulfus de Guader, et maxima vis Normannorum. Quibus
ante Regem convocatis in unnm, Rex dixit ad Audinum Episcopum. "Videsne,
domine Praesul, quod repellimur ab hostibus, nec eos nisi per ignem
subjugare poterimus? Verum, si ignis immittitur, Ecclesiae comburentur,
et insontibus ingens damnum inferetur. Nunc ergo, Pastor Ecclesiae,
diligenter considera, et quod utilius prospexeris provide nobis insinua.
Si victoria nobis per incendium divinitus conceditur, opitulante Deo,
Ecclesiae detrimenta restaurabuntur: quia de thesauris nostris commodos
sumptus gratanter largiemur. Unde domus Dei, ut reor, in melius
reaedificabuntur." Haesitat in tanto discrimine Praesul auxius, ignorat
quid jubeat divinae dispositioni competentius: nescit quid debeat magis
velle vel eligere salubrius. Tandem prudentum consultu praecepit ignem
immitti, et civitatem concremari, ut ab anathematizatis proditoribus
liberaretur, et legitimis habitatoribus restitueretur.
Pages:
92
93
94
95
96
97
98
99
100
101
102
103
104
105
106
107
108
109
110
111
112
113
114
115
116